SAINTS HOME - Saints Index   |   Bestiaria Latina Blog   |   Religious Reading Blog




Felicianus et Primus

June 9
Ryan 80
Maggioni 75
Caxton (English)
Breviary
Catholic Encyclopedia
Catholic Forum
Catholic Online
St. Patrick's (DC)

June 9: Primus et Felicianus, Sancti

Visit the blog to leave questions or comments

June 9 is the feast day of Saints Primus and Felicianus. You can read the office of these saints at the breviary.net website, and I've provided the Latin text from the Legenda Aurea below (Maggioni 75). You can read Caxton's English translation of the Legenda online.

Although it is a brief account, the story of these two saints exemplifies many of the traditional features of the martyrdom stories found in the Golden Legend: the powerlessness of the pagan priests, angelic intervention on behalf of the saints (up to a point, but not to prevent their final martyrdom), the witty response of the martyr under interrogation (when Primus turns the words of the prefect against him), the saints' pleasure in torture (drinking molten lead like a pleasant beverage), the refusal of the animals to dishonor the saints, and the mass conversion of the bystanders to the spectacle.

Primus et Felicianus
apud Diocletianum et Maximianum
a templorum pontificibus accusantur
quod, nisi eos sacrificare fecerint,
nulla a diis beneficia obtinere valebunt.
Iussu igitur imperatorum
in carcere recluduntur,
sed ab angelo soluti
postmodum
iterum imperatoribus praesentatur;
qui cum in fide firmi persisterent
crudeliter laniati
ab invicem separantur.
Dixitque praeses Feliciano
ut suae senectuti consuleret
et diis immolaret.
Cui Felicianus:
Ecce, iam LXXX annos habeo
et XXX anni sunt
ex quo veritatem agnovi
et elegi deo vivere
qui me potest de tuis manibus liberare.
Tunc iussit praeses eum ligari
et clavos in manibus ac pedibus affigi;
eique dixit:
Tamdiu sic eris,
donec nobis consenseris.
Qui dum laeto vultu persisteret,
eum ibidem torqueri iussit
et nihil penitus ministrari.

Post hoc
sanctum Primum adduci fecit
eique dixit:
Ecce, frater tuus
imperatorum decretis consensit
et ob hoc
magnus in palatio veneratur;
tu ergo similiter age.
Cui ille:
Licet diaboli filius sis,
verum tamen in parte dixisti,
quia frater meus
imperatoris celestis decreto consensit.
Tunc iratus praesus iussit
facibus latera eius incendi
et plumbum bulliens in os eius infundi,
cernente Feliciano
ut sic terreri posset;
ipse autem
plumbum
tamquam aquam frigidam
suaviter bibit.

Tunc praeses iratus
duos leones
ad eos mitti precepit;
qui statim ad pedes eorum
se proiecerunt
et tamquam agni mansueti
coram eis steterunt.
Rursus ursos crudeles dimittit
et cum leonibus mansuescunt.
Aderant ad hoc spectaculum
plus quam XII milia virorum,
de quibus
D viri in domino crediderunt.
Praeses autem
sanctos fecit decollari
et eorum corpora
canibus et avibus proiici,
sed tamen ab hiis illaesa
a christiani honorifice sunt sepulta.

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.