SAINTS HOME - Saints Index   |   Bestiaria Latina Blog   |   Religious Reading Blog




Georgius

April 23
Ryan 58
Maggioni 56
Caxton (English)
Latin Library (Legenda)
Latin Offices
Breviary
wikipedia
Catholic Encyclopedia
Catholic Forum
Catholic Online
St. Patrick's (DC)

George and the Dragon

Visit the blog to leave questions or comments

One of the most famous dragon stories has to be the story of Saint George and the dragon, which is featured prominently in the Legenda Aurea (Golden Legends) of Jacobus of Voragine.

Saint George (Barcelona)

You can read more about Saint George at wikipedia, Catholic Forum, Catholic Online, and in the Catholic Encyclopedia. His feast day was just a couple of weeks ago, on April 23. You can read Caxton's English translation of the Golden Legend about Saint George online. The story is #58 in Ryan's English translation, and the Latin text below is #56 in Maggioni's recent critical edition of the Legenda Aurea.

Georgius tribunus, genere Cappadocum, pervenit quadam vice in provinciam Libyae in civitatem, quae dicitur Silena. Iuxta quam civitatem erat stagnum instar maris, in quo draco pestifer latitabat, qui saepe populum contra se armatum in fugam converterat flatuque suo ad muros civitatis accedens omnes inficiebat. Quapropter compulsi cives duas oves quotidie sibi dabant, ut eius furorem sedarent, alioquin sic muros civitatis invadebat et aerem inficiebat, quod plurimi interibant.

Cum ergo iam oves paene deficerent, maxime cum harum copiam habere non possent, inito consilio ovem cum adiuncto homine tribuebant. Cum igitur sorte omnium filii et filiae hominum darentur et sors neminem exciperet, et iam paene omnes filii et filiae essent consumpti, quadam vice filia regis unica sorte est deprehensa et draconi adiudicata.

Tunc rex contristatus ait: "Tollite aurum et argentum, etiam dimidium regni mei, et filiam mihi dimittite, ne taliter moriatur." Cui populus cum furore respondit: "Tu, o rex, hoc edictum fecisti et nunc omnes pueri nostri mortui sunt et tu vis filiam tuam salvare? Nisi in filia tua compleveris, quod in aliis ordinasti, succendemus te et domum tuum."

Quod rex videns coepit filiam suam flere dicens: "Heu me, filia mea dulcissima, quid de te faciam? Aut quid dicam, quando plus non videbo nuptias tuas?" Et conversus ad populum dixit: "Oro, ut indutias octo dierum lugendi mihi filiam tribuatis." Quod cum populus annuisset, in fine octo dierum reversus est populus cum furore dicens: "Quare perdis populum tuum propter filiam tuam? En omnes afflatu draconis morimur."

Tunc rex videns, quod filiam non posset liberare, induit eam vestibus regalibus et amplexatus eam cum lacrimis dixit: "Heu me, filia mea dulcissima, de te filios in regali gremio nutrire credebam et nunc vadis, ut a dracone devoreris. Heu me, filia mea dulcissima, sperabam ad tuas nuptias principes invitare, palatium margaritis ornare, tympana et organa audire, et nunc vadis, ut a dracone devoreris."

Et deosculans dimisit eam dicens: "Utinam, filia mea, ego ante mortuus essem quam te sic amisissem." Tunc illa procidit ad pedes patris petens ab eo benedictionem suam. Quam cum pater cum lacrimis benedixisset, ad lacum processit.

Saint George, by Leonard Beck

Quam beatus Georgius inde transiens ut plorantem vidit, eam quid haberet interrogavit. Et illa: "Bone iuvenis, velociter equum adscende et fuge, ne mecum pariter moriaris." Cui Georgius: "Noli timere, filia, sed dic mihi, quid hic praestolaris omni plebe spectante." Et illa: "Ut video, bone iuvenis, magnifici cordis es tu, sed cur mecum mori desideras? Fuge velociter." Cui Georgius: "Hinc ego non discedam, donec mihi quid habeas intimabis." Cum ergo illa totum sibi exposuisset, ait Georgius: "Filia, noli timere quia in Christi nomine te iuvabo." Et illa: "Bone miles, mecum non pereas. Sufficit enim, si sola peream. Nam me liberare non posses et mecum perires."

Dum haec loquerentur, ecce draco veniens caput de lacu levavit. Tunc puella tremefacta dixit: "Fuge, bone domine, fuge velociter." Tunc Georgius equum ascendens et cruce se muniens draconem contra se venientem audacter aggreditur et lanceam fortiter vibrans et se deo commendans ipsum graviter vulneravit et ad terram deiecit. Dixitque puellae: "Proice zonam tuam in collum draconis nihil dubitans, filia!"

Gold Half-Sovereign, minted 2006

Quod cum fecisset, sequebatur eam velut mansuetissimus canis. Cum ergo eum in civitatem duceret, populi hoc videntes per montes et solitudines fugere coeperunt dicentes: "Vae nobis, quia iam omnes peribimus!" Tunc beatus Georgius innuit iis dicens: "Nolite timere, ad hoc enim me misit dominus ad vos, ut a poenis vos liberarem draconis. Tantummodo in Christum credite et unusquisque vestrum baptizetur et draconem istum occidam." Tunc rex et omnes populi baptizati sunt. Beatus autem Georgius evaginato gladio draconem occidit et ipsum extra civitatem efferri praecepit. Tunc quattuor paria boum ipsum in magnum campum foras duxerunt.

Baptizati autem sunt in illa die XX milia hominum, exceptis parvulis et mulieribus. Rex autem in honorem beatae Mariae et beati Georgi ecclesiam mirae magnitudinis construxit; de cuius altari fons vivus emanat, cuius potus omnes languidos sanat. Rex vero infinitam pecuniam sancto Georgio obtulit, quam ille recipere renuens pauperibus eam dari praecepit. Tunc Georgius de quatuor regem breviter instruxit, scilicet ut ecclesiam dei curam haberet, sacerdotes honoraret, divinum officium diligenter audiret et semper pauperum memor esset; et sic osculato rege inde recessit.

Orthodox Bulgarian icon of St. George fighting the dragon

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.