SAINTS HOME - Saints Index   |   Bestiaria Latina Blog   |   Religious Reading Blog




Iacobus apostolus minor

May 3
Ryan 67
Maggioni 63
Caxton (English)
Latin Offices
Breviary
wikipedia
Catholic Encyclopedia
Catholic Forum
Catholic Online
St. Patrick's (DC)
BestLatin Blog

May 3: James the Just (James the Lesser)

Visit the blog to leave questions or comments

On May 3, it will be the feast day of James and Philip, so to get ready for that I am posting today an episode from the life of James the Just (James the Lesser) in the Legenda Aurea, the "Golden Legends," or lives of the saints written by Jacobus of Voragine.

There is information about the life of James at Catholic Forum, St. Patrick's - DC, Catholic Online, and the Catholic Encyclopedia and wikipedia. The text of The Saints: A Concise Biographical Dictionary by John Coulson is also online.

The famous "James Ossuary" which was much in the news in 2002 appears to be a forgery. You can read the English version of the Legenda Aurea by Caxton online. In Ryan's English translation, you will find James listed as 1.67. The Latin text below is from Maggioni, vol. I, pp. 447-449.

Frater quidem domini dicitur ex eo quod simillimus sibi fuisse perhibetur, adeo ut plerique in eorum speciem fallerentur. Unde cum Iudei ad capiendum Christum pergerent, ne forte Iacobum in persona Christi caperent, a Iuda, qui Christum a Iacobo tamquam eorum familiaris optime discernebat, signum osculi acceperunt. Hoc etiam testatur Ignatius in epistola ad Iohannem evangelistam sic dicens: "Si licitum est mihi apud te, ad Iherosolime partes volo ascendere ut videam illum venerabilem Iacobum qui cognominatur iustus, quem referunt Christo Ihesu simillimum facie, vita et modo conversationis ac si eiusdem uteri frater esset gemellus. Quem, dicunt, si videro, video et ipsum Ihesum secundum omnia corporis eius lineamenta." [...]

Dicitur etiam Iacobus iustus propter meritum excellentissime sancitatis; nam secundum Ieronimum tante reverentie et sanctitatis in populo extitit ut fimbriam vestimenti certatim tangere cuperent. [...]

Suscepit ecclesiam frater domini Iacobus, qui ab omnibus nominatus est iustus, ab ipsis domini temporibus perdurans usque ad nos. Hic ex utero matris sue sanctus fuit, vinum et siceram non bibit, carnes nunquam manducavit, ferrum in caput eius non ascendit, oleo non est unctus, balneis non est usus, sindone, id est veste linea, semper indutus; totiens in oratione genua flexerat, ut callos in genibus sicut in calcaneis viderentur habere. [...]

In parasceve autem mortuo domino, Iacobus votum vovit se non comesturum donec videret dominum a mortuis surrexisse. In ipsa autem die resurrectionis, cum usque ad diem illam Iacobus non gustasset, eidem dominus apparuit ac eis qui cum eo erant dixit: "Ponite mensam et panem." Deinde panem accipiens benedixit et dedit Iacobo iusto dicens: "Surge, frater mi, comede, quia filius hominis a mortuis resurrexit."

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.