SAINTS HOME - Saints Index   |   Bestiaria Latina Blog   |   Religious Reading Blog




Matheus

September 21
Ryan 140
Maggioni 136
Caxton (English)
Latin Offices
Breviary
wikipedia
Catholic Encyclopedia
Catholic Forum
Catholic Online

Saint Matthew and the Dragons

Visit the blog to leave questions or comments

Here's another dragon story, this one about Saint Matthew, who comes across the same evil magicians, Zaroes and Arphaxat, who also tangled with Saints Simon and Jude. In this story, Matthew defeats the dragons belonging to the magicians, and also converts King Egippus to the faith. You can read more about Saint Matthew at wikipedia, Catholic Encyclopedia online, Catholic Forum and Catholic Online. You can read Caxton's English version of the legend online. It is #140 in Ryan's English translation, and the Latin text below is #136 in Maggioni.

Matheus apostolus in Ethiopia predicans in civitate que dicitur Nadaber duos magos, nomine Saroes et Arphaxat, reperit, qui ita homines suis artibus dementabant ut quoscumque vellent membrorum officio et sanitate privare viderentur. Qui in tantam superbiam eruperunt ut se quasi deos ab omnibus facerent adorari.

Matheus autem apostolus, predictam civitatem ingressus et apud eunuchum Candacis regine, quem Philippus baptizaverat, hospitatus, ita magorum prestigia detegebat, quod quidquid ipsi faciebant hominibus in perniciem hoc ipse converteret in salutem. [...]

Tunc venit qui diceret magos illos cum duobus advenisse draconibus qui ignem sulphureum ex ore et naribus evomentes cunctos homines occidebant. Apostolus autem signo crucis se muniens ad eos securus exivit, quem mox ut dracones viderunt ante eius pedes protinus dormiverunt. Dixitque magis: "Et ubi est ars vestra? Excitate eos si potestis. Ego autem nisi dominum rogassem, quod in me cogitaveratis inferre in vos protinus retorissent." Cum autem populus convenisset, in nomine Ihesu draconibus ut abirent precepit et nullum ledentes protinus abierunt. [...]

Ecce subito tumultus exortus est in quo regis filius mortuus plangebatur. Quem, cum magi suscitare non possent, suadebant regi quod in deorum consortium raptus esset et ideo simulacrum et templum sibi construi oporteret. Predictus autem eunuchus magos custodiri faciens apostolum advocavit, qui oratione fusa eum protinus suscitavit.

Quapropter rex nomine Egippus hoc viso per universas suas provincias misit, dicens: "Venite et videte deum in effigie hominis latentem!" Venerunt igitur cum coronis aureis et diversis sacrificiorum generibus, volentes sibi sacrificare. Quos Matheus compescuit dicens: "Viri, quid facitis? Ego deus non sum, sed servus domini Ihesu Christi." Illi igitur de auro et argento quod sibi attulerant, ipso iubente, ecclesiam magnam fabricaverunt quam intra triginta dierum spatium consummaverunt. In qua apostolus triginta annis et tribus sedit et totam Egyptum ad fidem convertit.

Gabriel Maelesskircher
Saint Matthew Taming the Dragon, 1478


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.