SAINTS HOME - Saints Index   |   Bestiaria Latina Blog   |   Religious Reading Blog




Mathias

May 14
Ryan 45
Maggioni 45
Latin Library (Legenda)
Latin Offices
Breviary
wikipedia
Catholic Encyclopedia
Catholic Forum
Catholic Online
St. Patrick's (DC)

May 14: Saint Mathias (the story of Judas)

Visit the blog to leave questions or comments

Today, May 14, is the feast day for Matthias the Apostle, who was chosen to fill the ranks of the apostles after Judas betrayed Jesus. In his Legenda Aurea, James of Voragine uses this as an opportunity to include legends about Judas in his collection of lives of the saints! And he has quite a story to tell, in which Judas plays the folkloric role of Oedipus: abandoned as a child (with some Mosaic variations on that part of the story), he then goes on to kill his father and marry his mother - and, as you will see in today's part of the story, he also kills his putative brother, son of the queen who adopted him.

So after the Coptic Gospel of Judas made news last month, I offer this Latin legend of Judas as another example of the extra-Biblical stories about Judas. You can read Caxton's English version of this Judas legend online. It is #45 in Ryan's English translation of the Legenda Aurea, and the Latin text below is #45 in Maggioni's edition.

Legitur in quadam hystoria licet apocrypha, quod fuit quidam vir in Iherusalem nomine Ruben, qui alio nomine dictus est Simon, de tribu Iuda, vel secundum Ieronimum de tribu Ysachar, qui habuit uxorem, que Cyborea nuncupata est.

Quadam igitur nocte, cum sibi mutuo debitum soluissent, Cyborea obdormiens sompnium vidit, quod perterrita cum gemitibus et suspiriis viro suo retulit dicens: "Videbatur mihi, quod filium flagitiosum parerem, qui totius gentis nostre perditionis causa existeret." Cui Ruben: "Nefariam", inquit, "rem nec relatu dignam profaris et spiritu, ceu puto, pythonico raperis." Cui illa: "Si me concepisse sensero et filium peperero, absque dubio non spiritus pythonicus extitit, sed revelatio certa fuit."

Procedente igitur tempore, cum filium peperisset, parentes plurimum timuerunt et quid de eo facerent cogitare ceperunt. Cumque filium abhorrerent occidere nec vellent destructorem sui generis enutrire, ipsum in fiscella positum mari exponunt. Quem marini fluctus ad insulam quae Scarioth dicitur propulerunt. Ab illa igitur insula Iudas Scariothis appellatus est.

Regina autem loci illius carens liberis ad litus maris causa spatiandi processit et fiscellam a maris fluctibus iactari videns. Ipsam aperiri precepit. Inveniensque ibi puerum elegantis forme suspirans ait: "O si solatiis tante sublevarer sobolis, ne regni mei successore privarer." Puerum igitur secreto nutriri fecit et se gravidam simulavit, tandem se filium peperisse mentitur et per totum regnum fama hec celebris divulgatur. Princeps pro suscepta sobole vehementer exultat et ingenti gaudio plebs letatur. Ipsum igitur secundum magnificentiam regiam educari fecit. Non post multum vero temporis regina de rege concepit et suo tempore filium parturivit.

Cum autem pueri aliquantulum iam crevissent, ad invicem sepius colludebant et puerum regium Iudas crebris iniuriis molestabat et ad fletum sepius provocabat. Regina autem hoc moleste ferens et Iudam ad se non pertinere sciens ipsum crebrius verberabat, sed nec sic a molestia pueri desistebat. Tandem res panditur et Iudas non verus regine filius, sed inventus fuisse aperitur; quod Iudas ubi comperit, vehementer erubuit et fratrem suum putativum filium regis latenter occidit.

Ob hoc capitalem sententiam timens cum tributariis in Iherusalem aufugit seque curie Pylati, tunc praesidis, mancipavit. Et, quoniam res similes sibi sunt habiles, Pylatus Iudam suis moribus invenit congruere et ideo cepit ipsum valde carum habere. Universe igitur curie Pylati Iudas preficitur et ad eius nutum omnia disponuntur.

Latin inscription: [DIS AUGUSTI]S TIBERIEUM [. . . . PO]NTIUS PILATUS [. . .PRAEF]ECTUS IUDA[EA]E [. .FECIT D]E[DICAVIT]

(Date: 26–37 CE, found at Caesarea)

Quadam igitur die Pylatus de palatio suo in quoddam pomerium aspiciens, illorum pomorum tanto desiderio captus est ut pene deficere videretur. Erat autem illud pomerium Ruben, patris Iude, sed nec Iudas patrem nec Ruben filium agnoscebat, quia et Ruben ipsum in marinis fluctibus perisse putabat et Iudas quis pater aut que patria sua fuerit, penitus ignorabat.

Pylatus itaque accersito Iuda ait: "Tanto illorum fructuum captus sum desiderio quod, si hiis frustratus fuero, spiritum exhalabo." Concitus igitur Iudas in pomerium insiliit et velocius mala carpit. Interea Ruben venit et Iudam mala sua carpentem invenit. Fortiter igitur ambo contendunt et iurgia superaddunt, post iurgia surgunt ad verbera et mutuis se iniuriis affecerunt. Tandem Iudas Ruben in ea parte qua cervix collo connectitur lapide percussit pariter et occidit. Poma igitur sustulit et Pylato, quid acciderit enarravit. Iam die inclinante et nocte superveniente Ruben mortuus invenitur et subitanea morte preventus fuisse putatur.

Tunc Pylatus omnes facultates Ruben Iude tradidit et Cyboream uxorem Ruben in coniugem Iude dedit. Quadam igitur die dum Cyborea graviter suspiraret et Iudas, vir eius, quid haberet diligenter interrogaret, illa respondit: "Heu, infelicissima sum omnium feminarum, quia infantulum meum marinis fluctibus immersi et virum meum morte preventum inveni, sed et dolori misere Pylatus addidit et dolorem, qui me mestissimam nuptui tradidit et invitissimam tibi in coniugium copulavit."

Cumque illa omnia de infantulo enarrasset et Iudas illa quae sibi acciderant retulisset, intentum est quod Iudas matrem suam in uxorem duxerit et patrem suum occiderit. Penitentia igitur ductus suadente Cyborea dominum nostrum Ihesum Christum adiit et suorum delictorum veniam imploravit.

Jesus and Judas, by Giotto (Scrovegni Chapel, Padua)

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.