SAINTS HOME - Saints Index   |   Bestiaria Latina Blog   |   Religious Reading Blog




Michael

September 29
Ryan 145
Maggioni 141
Caxton (English)
Breviary (Apparition)
Breviary
wikipedia
Catholic Encyclopedia
Catholic Forum
Catholic Online

Archangel Michael Battles The Dragon

Visit the blog to leave questions or comments

Here's another dragon story found in the lives of the saints - and also in the Bible itself. The most important Biblical dragon text is the battle between the archangel Michael and the dragon as described in Revelation, Chapter 12. Here is the Latin text written out in segmented form to make it easier to read:

Et signum magnum apparuit in caelo:
mulier amicta sole,
et luna sub pedibus eius,
et super caput eius
corona stellarum duodecim;
et in utero habens,
et clamat parturiens
et cruciatur, ut pariat.

Et visum est aliud signum in caelo:
et ecce draco rufus magnus,
habens capita septem et cornua decem,
et super capita sua
septem diademata;
et cauda eius
trahit tertiam partem stellarum caeli
et misit eas in terram.

Et draco stetit ante mulierem,
quae erat paritura,
ut, cum peperisset, filium eius devoraret.
Et peperit filium, masculum,
qui recturus est omnes gentes in virga ferrea;
et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum eius.
Et mulier fugit in desertum,
ubi habet locum paratum a Deo,
ut ibi pascant illam
diebus mille ducentis sexaginta.

Et factum est proelium in caelo,
Michael et angeli eius,
ut proeliarentur cum dracone.
Et draco pugnavit et angeli eius,
et non valuit,
neque locus inventus est eorum amplius in caelo.
Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus,
qui vocatur Diabolus et Satanas,
qui seducit universum orbem;
proiectus est in terram,
et angeli eius cum illo proiecti sunt.

Prayer Book, c. 1570-1580 (click here for larger view)

Et audivi vocem magnam in caelo dicentem:
"Nunc facta est salus et virtus
et regnum Dei nostri et potestas Christi eius,
quia proiectus est accusator fratrum nostrorum,
qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri
die ac nocte.
Et ipsi vicerunt illum
propter sanguinem Agni
et propter verbum testimonii sui;
et non dilexerunt animam suam usque ad mortem.
Propterea laetamini,
caeli et qui habitatis in eis.
Vae terrae et mari,
quia descendit Diabolus ad vos
habens iram magnam,
sciens quod modicum tempus habet!"

Et postquam vidit draco
quod proiectus est in terram,
persecutus est mulierem,
quae peperit masculum.
Et datae sunt mulieri
duae alae aquilae magnae,
ut volaret in desertum in locum suum,
ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis
a facie serpentis.

Et misit serpens ex ore suo post mulierem
aquam tamquam flumen,
ut eam faceret trahi a flumine.
Et adiuvit terra mulierem,
et aperuit terra os suum et absorbuit flumen,
quod misit draco de ore suo.
Et iratus est draco in mulierem
et abiit facere proelium
cum reliquis de semine eius,
qui custodiunt mandata Dei
et habent testimonium Iesu.

Lambert of St. Omer, Liber Floridus, 1460 (click here for larger view)


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.