SAINTS HOME - Saints Index   |   Bestiaria Latina Blog   |   Religious Reading Blog




Nereus et Achilleus

May 12
Ryan 75
Maggioni 70
Caxton (English)
Breviary
wikipedia
Catholic Encyclopedia
Catholic Forum
Catholic Online
St. Patrick's (DC)

May 12: Nereus, Achilleus and Domitilla

Visit the blog to leave questions or comments

Today, May 12, is the feast day of Nereus and Achilleus who persuaded the Roman lady Domitilla, niece of the emperor Domitian, to reject her betrothed, Aurelianus, in order to keep her virginity. Aurelianus finally does away with both Nereus and Achilleus and decides to marry Domitilla by force, but he dances himself to death at his own wedding! The legend is set in ancient times, and the names of the characters in this story - Domitilla, Nereus, Achilleus - are associated with some of the ancient catacombs in Rome.

The Good Shepherd, Catacomb of Domitilla (200 CE)

The Latin text below comes from the Legenda Aurea. You can read Caxton's English translation online. This is #75 in Ryan's English translation, and #70 in Maggioni's Latin edition. You can read more about Nereus, Achilleus and Domitilla at wikipedia and the Catholic Encyclopedia online.

Nereus et Achilleus eunuchi cubicularii Domitille neptis Domitiani imperatoris fuerunt, quos beatus Petrus apostolus baptizavit.

Cum ergo predicta Domitilla Aureliano filio consulis nupta esset et gemmis et purpureis vestibus tegeretur, Nereus et Achilleus ei fidem predicaverunt et virginitatem multipliciter commendaverunt, ostendentes virginitatem deo esse proximam, angelis germanam, hominibus innatam; uxorem viro subici, pugnis et calcibus cedi, deformes partus sepius procreari; rursus que vix matris dulcia monita sustinere poterat, oporteret grandia convicia pati mariti.

Illa autem inter cetera dixit: "Scio patrem meum fuisse zelotypum et matrem meam ab eo convicia plurima passam esse. Numquid vir meus talis futurus est?" Cui illi: "Quamdiu sunt sponsi videntur esse benigni, sed mariti effecti crudeliter dominantur et aliquando ancillas preferunt dominabus. Omnia autem sanctitas amissa per penitentiam revocari potest, sola virginitas ad statum suum revocari non potest. Reatus enim per penitentiam expelli potest, virginitas revocari non potest, ut ad statum pristine sanctitais attingat." Tunc Flavia Domitilla credidit et virginitatem vovit et a sancto Clemente velata est.

Quod sponsus eius audiens, licentia a Domitiano impetrata, virginem cum sanctis Nereo et Achilleo in Pontianam insulam relegavit, putans se per hoc posse virginis propositum immutare. Post aliquod tempus, cum ipse ad insulam perrexisset et multis muneribus sanctos ut virgini suaderent induceret, ipsi hec penitus respuentes magis eam in domino confortabant. Quapropter cum ad sacrificia compellerentur et dicerent se a beato Petro apostolo baptizatos nulla ratione posse ydolis immolare, capite cesi sunt circa annum domini LXXX; quorum corpora iuxta sepulcrum Petronille posita sunt. [...]

Post hoc Aurelianus Domitillam de exilio reduxit et duas virgines, Euphosinam et Theodoram, collactaneas eius ut ei suaderent misit; quas tamen Domitilla ad fidem convertit. Tunc Aurelianus cum sponsis predictarum puellarum et tribus ioculatoribus ad Domitillam venit ut eius nuptias celebraret et ipsam saltem violenter opprimeret. Sed cum Domitilla predictos duos iuvenes convertisset, Aurelianus Domitillam in thalamum introduxit et ibidem mimos canere fecit et ceteros secum saltare iussit, volens eam postmodum violare. Sed cum deficerent mimi in canendo et ceteri in saltando, ipse tamen per duos dies non cessavit quousque saltando deficiens expiravit.

Luxurius vero frater eius, impetrata licentia, omnes qui crediderant interfecit et cubiculo ubi predicte virgines morabantur ignem supposuit. Que orantes spiritum emiserunt, quarum corpora sanctus Cesarius, mane illesa reperiens, sepelivit.

Domitilla with Nereus and Achilleus, by Rubens (Chiesa Nuova, Rome)

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.