SAINTS HOME - Saints Index   |   Bestiaria Latina Blog   |   Religious Reading Blog




Petrus martyr

April 29
Ryan 63
Maggioni 61
Caxton (English)
Breviary
wikipedia
Catholic Encyclopedia
Catholic Forum
Catholic Online
St. Patrick's (DC)

April 29: Petrus Martyr

Visit the blog to leave questions or comments

In addition to collection legenda about the animals, I also want to start including materials from the Legenda Aurea, the "Golden Legends," or lives of the saints written by Jacobus of Voragine. Today is April 29, the saint's day of Peter Martyr, also know as Peter of Verona (Catholic Forum article, Catholic.org article, Catholic Encyclopedia Online).

This life is of particular interest, because Peter died in 1252, making him a contemporary of Jacobus. Peter was the son of Catharist parents, but renounced his parents and spent his life persecuting the Catharist heresy. The entry in the Legenda Aurea is extremely long, and filled with wonderful miracles that occurred both during the life of Peter and after his martyrdom. You can read the English version by Caxton to learn more! In Ryan's English translation, you will find Peter Martyr listed as 1.63. The Latin text below is from Maggioni, vol. I, p. 423.

How Peter summoned a cloud on a hot day in order to comfort the faithful and confound the heretics:

Multis vero in vita sua miraculis claruit. Nam cum apud Mediolanum quendam episcopum hereticorum a fidelibus captum beatus Petrus examinaret et multi episcopi et religiosi et maxima pars civitatis illuc convenisset et dies tum ex predicatione tum examinatione in longum protracta fuisset et maximus estus cunctos affligeret, dixit ille heresiarcha coram omnibus: "O Petre perverse, si tu es ita sanctus sicut hic stultus populus te affirmat, cur eum estu mori permittis et non rogas dominum ut nubem aliquam interponat ut non moriatur hic stultus populus tanto estu?" Ad quem beatus Petrus respondit: "Si vis promittere te abnegaturum heresim tuam et fidem catholicam recepturum, rogo dominum et faciet quod dixisti." Tunc fautores hereticorum conclamantes heresiarche dixerunt: "Promitte, promitte!" Credebant enim quod fieri non posset quod beatus Petrus coram omnibus se facturum spopondit et maxime cum nulla vel minima nubecula in aere appareret. Catholici autem super obligatione beati Petri tristari ceperunt timentes ne fides catholica ex hoc confusioni pateret. Cum ergo hereticus obligare se nollet, beatus Petrus cum fiducia magna dixit: "Ad hoc, quod verus deus visibilium et invisibilium creator monstretur et ad consolationem fidelium et confusionem hereticorum rogo deum ut aliqua nubecula ascendat et se inter solem et populum interponat." Quod mox premisso crucis signaculo factum fuit per magnam horam in modum papilionis populum nubecula protegente.

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.